- AEETA vel AEETES
- AEETA, vel AEETESColchorum Rex, Solis fil. ex Persa Oceani filia, liberos habuit Medeam, Absyrtum, et Chalciopem. Ad hunc Phryxus Athamantis fil. pervenit, et aureum vellus detulit; quod cum ille diligentissime servaret, eius causâ bellum gessit cum Argonautis, tandem vero ab Iasone, Medeae filiae proditione, et spoliatus, et regnô pulsus est, sed iam senex ab eodem in idem restitutus. Cael. Rhodig. l. 21. c. 25. Val. Flac de Argonaut l. 1. v. 43. l. 3. v. 495. etc. Hinc Aetaeus adiectivum. Catull. in Argonaut.Peliacô quondam prognatae vertice pinusDicuntur liquidas Neptuni nasse per undas,Phasidis ad fluctus, et fines Aeetaeos.Hinc etiam Aeetias patronymicum pro Medea. Ovid. Met. l. 7.Concipit interea validos Aeetias ignes.Item Aeetis, pro eadem. Val. Flacc. l. 6. Argon, v. 481.------ Ingens Aeetida perculit horror.Denique Aetius. Idem, l. 6. Argon. v. 542.Nec minus Aeolii proles Aeetia PhryxiFertur et ipsa furens. ----------Vide etiam Absyrtus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.